<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p><reg>ego</reg> in hoc iudicio mihi Siculorum causam receptam, populi Romani
						susceptam esse arbitror, ut mihi non unus<note>non unus <hi rend="italic">prb Asc.</hi>: non nisi unus <hi rend="italic">DG1KZ</hi>: non
							tantum unus <hi rend="italic">G2L. Cf.</hi> v, §170</note>
							homo<note>homo <hi rend="italic">om. Asc. Fort.</hi> non unus <hi rend="italic">modo</hi> improbus: <hi rend="italic">Cl. Rev.</hi>
							xvii. 198</note> improbus opprimendus sit, id quod Siculi petiverunt,
						sed omnino omnis<note>omnino omnis <hi rend="italic">Iannoctianus
								Garatonii</hi> (<hi rend="italic">Zumpt Praef. p.</hi> xxvi), <hi rend="italic">Steph., Lamb.</hi>: omnino <hi rend="italic">codd.</hi>: omnis <hi rend="italic">Asc.</hi></note> improbitas, id
						quod populus Romanus iam diu flagitat, exstinguenda atque delenda sit: in
						quo ego<note>ego <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>b<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi>: <hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>
						quid eniti aut quid efficere possim, malo in aliorum spe relinquere quam in
						oratione mea ponere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="27"><p><reg>tu</reg> vero, Caecili, quid potes? quo tempore aut qua in re non modo
						ceteris specimen aliquod dedisti, sed tute tui periculum fecisti?
							<reg>in</reg> mentem tibi non venit quid negoti sit causam publicam
						sustinere, vitam alterius totam explicare atque eam non modo in animis
						iudicum, sed etiam in oculis conspectuque omnium exponere, sociorum salutem,
						commoda provinciarum, vim legum, gravitatem iudiciorum defendere? <milestone n="9" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>cognosce</reg> ex me, quoniam hoc primum
						tempus discendi nactus es, quam multa esse oporteat in eo qui alterum
						accuset; ex quibus si unum aliquod<note>aliquod <hi rend="italic"><foreign xml:lang="grc">p</foreign>G1</hi>: <hi rend="italic">om.
									D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> in te
						cognoveris, ego iam tibi ipse istuc<note>istud <hi rend="italic">G2LKZ</hi></note> quod expetis mea voluntate concedam.
							<reg>primum</reg> integritatem atque innocentiam singularem; nihil est
						enim quod minus ferendum sit quam rationem ab altero vitae reposcere eum qui
						non possit suae reddere. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>hic</reg> ego de te plura non dicam: unum illud credo omnis animum
							advertere<note>animum advertere <foreign xml:lang="grc">p</foreign>:
							animadvertere <hi rend="italic">rell., edd.</hi> (v, §105)</note>, te
						adhuc a nullis nisi ab<note>ab nullis <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> Siculis<note>ab Siculis
								<hi rend="italic">DG1<foreign xml:lang="grc">p</foreign></hi>: a
							Sic. <foreign xml:lang="grc">Y</foreign>
							<hi rend="italic">Asc.</hi></note> potuisse cognosci; Siculos hoc
						dicere, cum eidem sint irati cui tu te inimicum esse dicis, sese tamen te
						actore ad iudicium non adfuturos. <reg>quare</reg> negent ex me non audies:
						hos patere id suspicari quod necesse est. <reg>illi</reg> quidem, ut est
						hominum genus nimis<note>nimis <hi rend="italic">om. G2LK</hi></note> acutum
						et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle
						arbitrantur, sed, quod<note><app><lem>quod</lem></app> cum <hi rend="italic">r<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> isdem litteris illius praetura et tua quaestura
						consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p><reg>deinde</reg> accusatorem firmum verumque esse oportet. Eum ego si te
						putem cupere esse, facile intellego esse non posse<note>non esse posse <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>.
							<reg>nec</reg> ea dico, quae si dicam tamen infirmare non possis, te,
						antequam de Sicilia decesseris, in gratiam redisse cum Verre; Potamonem,
						scribam et familiarem tuum, retentum esse a Verre in provincia, cum tu
						decederes; M. Caecilium, fratrem tuum, lectissimum atque ornatissimum
						adulescentem, non modo non adesse neque tecum tuas iniurias persequi, sed
						esse cum Verre et cum illo familiarissime atque amicissime vivere.
							<reg>sunt</reg> et haec et alia in te falsi accusatoris signa permulta,
						quibus ego nunc non utor: hoc dico, te, si maxime cupias, tamen verum
						accusatorem esse non posse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>video</reg> enim permulta esse crimina quorum tibi societas cum Verre
						eius modi est ut ea in accusando attingere non audeas. <milestone n="10" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

						<reg>queritur</reg> Sicilia tota C. Verrem ab aratoribus, cum frumentum sibi
						in cellam imperavisset, et cum esset tritici modius HS II, pro frumento in
						modios singulos duodenos sestertios exegisse. Magnum crimen, ingens pecunia,
						furtum impudens, iniuria non ferenda! <reg>ego</reg> hoc uno crimine illum
						condemnem necesse est: tu, </p></div></div></body></text></TEI>