<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="23"><p> nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse
						quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. <reg>itaque</reg> magnus
						ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab
							iudicibus<note>a iud. <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc
						se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
							'<reg>non</reg> enim,' inquit<note>enim inquit <hi rend="italic">om. DG2
								al.</hi></note>, 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi,
						impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc<note>ab hoc
							potius <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> quam ab illo accusetur, id peto. <reg>da</reg>
						mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum<note>honestum est <hi rend="italic">G3K</hi></note>, quod non invidiosum; quod cum
						dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is<note>is
								<hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note> absolvatur cuius ego causa laboro.' </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="24"><p><reg>et</reg> ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos
						esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim
						singulos ferre sententias<note>sententiam <hi rend="italic">LK
							Asc.</hi></note>, sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam
						dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. <reg>atque</reg> is non tam
						propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim,
						si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non
						sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad
						viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius
						dominari non posse. <milestone n="8" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="25"><p><reg>huic</reg> ego homini iam ante denuntio, si a me causam hanc vos agi
						volueritis, rationem illi defendendi totam esse mutandam, et ita
							mutandam<note>et ita mutandam <hi rend="italic">Heraeus</hi> (ii, §53):
							et ita tamen mutandam <hi rend="italic">p s. l., item qr</hi> (t<hi rend="overline">n</hi>
							<hi rend="italic">per dittographiam, credo</hi>): et ita causam (cām)
							mutandam <hi rend="italic">G1 Par.</hi> 7822 <foreign xml:lang="grc">d</foreign>: <hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>b</hi></note> ut, meliore et honestiore
							condicione<note>condicione sit <hi rend="italic">Asc.</hi> ipse vult uti
								<hi rend="italic">scripsi, pqr secutus in quibus eZZZ</hi> ut <hi rend="italic">ante</hi> imitetur (<hi rend="italic">Cl. Rev.</hi>
							xix. 160): ipse esse vult <hi rend="italic">pG1 Par.</hi> 7822 <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> quam qua ipse vult uti, imitetur
						homines eos quos ipse vidit amplissimos, L. Crassum et M. Antonium, qui
						nihil se arbitrabantur ad iudicia causasque amicorum praeter fidem et
						ingenium adferre oportere. <reg>nihil</reg> erit quod me agente arbitretur
						iudicium sine magno multorum periculo posse corrumpi. </p></div></div></body></text></TEI>