<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>in</reg> eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam
						causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
							<milestone n="6" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>si</reg> tibi, Q. Caecili, hoc
						Siculi dicerent: '<reg>te</reg> non novimus, nescimus qui sis<note>quis sis
								<hi rend="italic">L</hi></note>, numquam te antea vidimus; sine nos
						per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id
						dicerent quod cuivis probare deberent? <reg>nunc</reg> hoc dicunt, utrumque
						se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane
						nolle. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="21"><p><reg>cur</reg> nolint, etiamsi taceant<note>taceant <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Yp</foreign></hi>: tacent <hi rend="italic">Asc.</hi>: tacerent <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note>, satis dicunt; verum non tacent.
							<reg>tamen</reg> iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa
						loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te
						defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle
						sua causa<note>sua causa <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">D</foreign> Rufinianus</hi>: sui causa <hi rend="italic">K</hi>
							(iii, §121): suam causam <hi rend="italic">pr, unde</hi> suam causam
							tueri, defendere <foreign xml:lang="grc">d</foreign></note> nec, si
						cupias, posse arbitrantur? <reg>cur</reg> eorum spem exiguam reliquarum
						fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi
						extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex
						consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos
						nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi
						iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="22"><p><reg>nam</reg> te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut
						per te alium, sed ut per alium<note>alium <hi rend="italic">om. pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> aliquem te ipsum
						ulciscantur laborare? <milestone n="7" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>at</reg> enim
						solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum
						est, a quo Verres minime se accusari velit. <reg>ecquis</reg> umquam tam
						palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque
						illius amici ne<note>ut ne <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> haec mihi delatio detur?
							<reg>sunt</reg> multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in
						te, Caecili<note>Caecili <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign>pq</hi>: Q. Caecili <hi rend="italic">r ed.
								Rom.</hi> (i, §§45, 60; <hi rend="italic">Am. J. Ph.</hi> xxvi. <hi rend="italic">p.</hi> 412)</note>, non esse; quae cuius modi in
						utroque nostrum sint, paulo post commemorabo; </p></div></div></body></text></TEI>