in eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat? si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: ' te non novimus, nescimus qui sis quis sis L , numquam te antea vidimus; sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare deberent? nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane nolle. cur nolint, etiamsi taceant taceant D Yp : tacent Asc. : tacerent d , satis dicunt; verum non tacent. tamen iis invitissimis te offeres? tamen in aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omnibus desertos potius quam abs te defensos esse malunt? tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua causa sua causa D D Rufinianus : sui causa K (iii, §121): suam causam pr, unde suam causam tueri, defendere d nec, si cupias, posse arbitrantur? cur eorum spem exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem? nam te actore quem eorum adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut per alium alium om. pr d aliquem te ipsum ulciscantur laborare? at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne ut ne pr d haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili Caecili D Y pq : Q. Caecili r ed. Rom. (i, §§45, 60; Am. J. Ph. xxvi. p. 412) , non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo;