<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>reliquum</reg> est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a
						me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oporteat,
						ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo<note>repetundo <hi rend="italic">Dp</hi>: repetendo <hi rend="italic">LKZ</hi></note>
						socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant. <reg>de</reg> quo
						quid ego plura commemorem? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis
						repetundis sociorum causa constituta sit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p> nam civibus cum sunt ereptae<note>ereptae sunt <hi rend="italic">Z</hi></note> pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
							<reg>haec</reg> lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc
						habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si
						qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac
						lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis
						nationibus iam pridem severi custodes requiruntur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>quis</reg> ergo<note>ergo <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi>: igitur <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> est qui neget oportere
						eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si
						una voce loqueretur, hoc diceret: '<reg>quod</reg> auri, quod argenti, quod
						ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit<note>fuit <hi rend="italic">prG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign> Gellius</hi>:
								<hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>, quod in una quaque re beneficio senatus
						populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque
						abstulisti; quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.'
							<reg>si</reg> universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce
						uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse
						arbitrata est ipsa delegit. </p></div></div></body></text></TEI>