<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>verum</reg> id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea
						non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis
						esse praepositum. <reg>non</reg> ita est; sed unius cuiusque temporis,
						valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. <reg>mea</reg> fuit
						semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis
						qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem. <milestone n="5" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="17"><p><reg>reliquum</reg> est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, Siculos a
						me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque vestros valere oporteat,
						ecquid auctoritatis apud vos in suo iure repetundo<note>repetundo <hi rend="italic">Dp</hi>: repetendo <hi rend="italic">LKZ</hi></note>
						socii populi Romani, supplices vestri, habere debeant. <reg>de</reg> quo
						quid ego plura commemorem? quasi vero dubium sit quin tota lex de pecuniis
						repetundis sociorum causa constituta sit; </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="18"><p> nam civibus cum sunt ereptae<note>ereptae sunt <hi rend="italic">Z</hi></note> pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
							<reg>haec</reg> lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc
						habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam quam antea, verum tamen si
						qua reliqua spes est quae sociorum animos consolari possit, ea tota in hac
						lege posita est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam ab ultimis
						nationibus iam pridem severi custodes requiruntur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="19"><p><reg>quis</reg> ergo<note>ergo <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi>: igitur <hi rend="italic">pr<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note> est qui neget oportere
						eorum arbitratu lege agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si
						una voce loqueretur, hoc diceret: '<reg>quod</reg> auri, quod argenti, quod
						ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit<note>fuit <hi rend="italic">prG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign> Gellius</hi>:
								<hi rend="italic">om. D<foreign xml:lang="grc">Y</foreign></hi></note>, quod in una quaque re beneficio senatus
						populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque
						abstulisti; quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.'
							<reg>si</reg> universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce
						uteretur: quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem idoneum esse
						arbitrata est ipsa delegit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="20"><p><reg>in</reg> eius modi re quisquam tam impudens reperietur qui ad alienam
						causam, invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare audeat?
							<milestone n="6" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>
<reg>si</reg> tibi, Q. Caecili, hoc
						Siculi dicerent: '<reg>te</reg> non novimus, nescimus qui sis<note>quis sis
								<hi rend="italic">L</hi></note>, numquam te antea vidimus; sine nos
						per eum nostras fortunas defendere cuius fides est nobis cognita,' nonne id
						dicerent quod cuivis probare deberent? <reg>nunc</reg> hoc dicunt, utrumque
						se nosse; alterum se cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane
						nolle. </p></div></div></body></text></TEI>