<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>hi</reg> sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita
						vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
						necessitudinis repudiandum. <reg>sed</reg> quid ego his testibus utor, quasi
						res dubia aut obscura sit? <reg>adsunt</reg> homines ex tota provincia
						nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore
						causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo<note>ab suo <hi rend="italic">Dp et rell. praeter G2KZ</hi> (a suo)</note> iudicio ne discrepet.
							<reg>omnium</reg> civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter
							duas<note>praeter duas (<hi rend="italic">s.</hi> duarum) quarum si <hi rend="italic">Rinkes, A. Eberhard</hi></note> civitates; quarum
						duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his<note>his
								<hi rend="italic">Dp</hi>: is (<hi rend="italic">i. e.</hi> iis) <hi rend="italic">Probus, K.</hi> iv. <hi rend="italic">p.</hi>
							41</note> civitatibus C. Verri communicata sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>at</reg> enim cur a me potissimum hoc praesidium
							petiverunt<note>petierunt <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>?
							<reg>si</reg> esset dubium petissent<note>petissent a me praesidium <hi rend="italic">G1r<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>
						necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum<note>cum <hi rend="italic">om.</hi>
							<foreign xml:lang="grc">p</foreign> id <hi rend="italic">om.
							G2LKZ</hi></note> id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis,
						nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me
						potissimum esse delectum. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="16"><p><reg>verum</reg> id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea
						non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis
						esse praepositum. <reg>non</reg> ita est; sed unius cuiusque temporis,
						valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. <reg>mea</reg> fuit
						semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis
						qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem. <milestone n="5" unit="chapter"/><milestone unit="Para"/>

					</p></div></div></body></text></TEI>