hi sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium necessitudinis repudiandum. sed quid ego his testibus utor, quasi res dubia aut obscura sit? adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo ab suo Dp et rell. praeter G2KZ (a suo) iudicio ne discrepet. omnium civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter duas praeter duas ( s. duarum) quarum si Rinkes, A. Eberhard civitates; quarum duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his his Dp : is ( i. e. iis) Probus, K. iv. p. 41 civitatibus C. Verri communicata sunt. at enim cur a me potissimum hoc praesidium petiverunt petierunt p ? si esset dubium petissent petissent a me praesidium G1r d necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum cum om. p id om. G2LKZ id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis, nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me potissimum esse delectum. verum id mihi non sumo, iudices, et hoc non modo in oratione mea non pono, sed ne in opinione quidem cuiusquam relinquo, me omnibus patronis esse praepositum. non ita est; sed unius cuiusque temporis, valetudinis, facultatis ad agendum ducta ratio est. mea fuit semper haec in hac re voluntas et sententia, quemvis ut hoc mallem de iis qui essent idonei suscipere quam me, me ut mallem quam neminem.