<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi004.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="11"><p><reg>in</reg> hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum,
						tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere,
						hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa
						iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C.
						Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos
						exinanisse, fana spoliasse dicitur. <reg>adsunt</reg>, queruntur Siculi
						universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam<note>et diu
							cogn. <hi rend="italic">p2rG1<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>, confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque
						a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem
						iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse
							voluerunt<note>volunt <hi rend="italic">G2LK</hi></note>. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="12"><p> Vtrum, Q. Caecili, hoc dices<note>dicis <hi rend="italic">D<foreign xml:lang="grc">Yp</foreign></hi> (ii, §44)</note>, me non
						Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum
						voluntatem apud hos gravem esse non oportere? <reg>si</reg> id audebis
						dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari
						vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de
						quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita
						percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias
						quaesisse. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="13"><p><reg>hoc</reg> si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime
						haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias
						exercere videare. <reg>deinde</reg> sunt testes viri clarissimi nostrae
						civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt
						appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
							<reg>scit</reg> is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem
						adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi
						maxime nituntur<note>nituntur <hi rend="italic">Manutius</hi>: utuntur <hi rend="italic">codd.</hi></note>, quod omnino Marcellorum nomini tota
						illa provincia adiuncta est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="14"><p><reg>hi</reg> sciunt hoc non modo a me petitum esse, sed ita saepe et ita
						vehementer esse petitum ut aut causa mihi suscipienda fuerit aut officium
						necessitudinis repudiandum. <reg>sed</reg> quid ego his testibus utor, quasi
						res dubia aut obscura sit? <reg>adsunt</reg> homines ex tota provincia
						nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore
						causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo<note>ab suo <hi rend="italic">Dp et rell. praeter G2KZ</hi> (a suo)</note> iudicio ne discrepet.
							<reg>omnium</reg> civitatum totius Siciliae legationes adsunt praeter
							duas<note>praeter duas (<hi rend="italic">s.</hi> duarum) quarum si <hi rend="italic">Rinkes, A. Eberhard</hi></note> civitates; quarum
						duarum si adessent, duo crimina vel maxima minuerentur quae cum his<note>his
								<hi rend="italic">Dp</hi>: is (<hi rend="italic">i. e.</hi> iis) <hi rend="italic">Probus, K.</hi> iv. <hi rend="italic">p.</hi>
							41</note> civitatibus C. Verri communicata sunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="15"><p><reg>at</reg> enim cur a me potissimum hoc praesidium
							petiverunt<note>petierunt <foreign xml:lang="grc">p</foreign></note>?
							<reg>si</reg> esset dubium petissent<note>petissent a me praesidium <hi rend="italic">G1r<foreign xml:lang="grc">d</foreign></hi></note>
						necne, dicerem cur petissent: nunc vero, cum<note>cum <hi rend="italic">om.</hi>
							<foreign xml:lang="grc">p</foreign> id <hi rend="italic">om.
							G2LKZ</hi></note> id ita perspicuum sit ut oculis iudicare possitis,
						nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat, si id mihi obiciatur, me
						potissimum esse delectum. </p></div></div></body></text></TEI>