in hac causa, iudices, tametsi utrumque esse arbitror perspicuum, tamen de utroque dicam, et de eo prius quod apud vos plurimum debet valere, hoc est de voluntate eorum quibus iniuriae factae sunt; quorum causa iudicium de pecuniis repetundis est constitutum. Siciliam provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur. adsunt , queruntur Siculi universi; ad meam fidem, quam habent spectatam iam et cognitam et diu cogn. p2rG1 d , confugiunt; auxilium sibi per me a vobis atque a populi Romani legibus petunt; me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt volunt G2LK . Vtrum, Q. Caecili, hoc dices dicis D Yp (ii, ยง44) , me non Siculorum rogatu ad causam accedere, an optimorum fidelissimorumque sociorum voluntatem apud hos gravem esse non oportere? si id audebis dicere, quod C. Verres, cui te inimicum esse simulas, maxime existimari vult, Siculos hoc a me non petisse, primum causam inimici tui sublevabis, de quo non praeiudicium, sed plane iudicium iam factum putatur, quod ita percrebruit, Siculos omnis actorem suae causae contra illius iniurias quaesisse. hoc si tu, inimicus eius, factum negabis, quod ipse, cui maxime haec res obstat, negare non audet, videto ne nimium familiariter inimicitias exercere videare. deinde sunt testes viri clarissimi nostrae civitatis, quos omnis a me nominari non est necesse: eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem. scit is qui est in consilio, C. Marcellus, scit is quem adesse video, Cn. Lentulus Marcellinus; quorum fide atque praesidio Siculi maxime nituntur nituntur Manutius : utuntur codd. , quod omnino Marcellorum nomini tota illa provincia adiuncta est.