ego quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in adversaria rettulisti? erubescit , quid respondeat nescit, quid fingat extemplo non habet. sunt duo menses iam, dices. tamen in codicem accepti et expensi referri debuit. amplius sunt sex menses. cur tam diu iacet hoc nomen in adversariis? quid si tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis iacere pateris?