<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="6"><p><reg>quod</reg> si eandem vim, diligentiam
				auctoritatemque habent adversaria quam tabulae, quid attinet codicem instituere,
				conscribere, ordinem conservare, memoriae tradere litterarum vetustatem?
					<reg>sed</reg> si, quod adversariis nihil credimus, idcirco codicem scribere
				instituimus, quod etiam apud omnis leve et infirmum est, id apud iudicem grave et
				sanctum esse ducetur? <reg>quid</reg> est quod neglegenter scribamus adversaria?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="7"><p>quid est quod diligenter conficiamus tabulas?
				qua de causa? <reg>quia</reg> haec sunt menstrua, illae sunt aeternae; haec delentur
				statim, illae servantur sancte; haec parvi temporis memoriam, illae perpetuae
				existimationis fidem et religionem amplectuntur; haec sunt disiecta, illae sunt in
				ordinem confectae. <reg>itaque</reg> adversaria in iudicium protulit nemo; codicem
				protulit, tabulas recitavit. <milestone n="3" unit="chapter"/>
				<reg>tu</reg>, C. Piso, tali fide, virtute, gravitate, auctoritate ornatus ex
				adversariis pecuniam petere non auderes.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="8"><p><reg>ego</reg> quae clara sunt consuetudine diutius dicere non debeo; illud
				vero quod ad rem vehementer pertinet, quaero: quam pridem hoc nomen, Fanni, in
				adversaria rettulisti? <reg>erubescit</reg>, quid respondeat nescit, quid fingat
				extemplo non habet. <reg>sunt</reg> duo menses iam, dices. <reg>tamen</reg> in
				codicem accepti et expensi <add>referri</add> debuit. <reg>amplius</reg> sunt sex
				menses. <reg>cur</reg> tam diu iacet hoc nomen in adversariis? <reg>quid</reg> si
				tandem amplius triennium est? quo modo, cum omnes qui tabulas conficiant menstruas
				paene rationes in tabulas transferant, tu hoc nomen triennium amplius in adversariis
				iacere pateris?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="9"><p>Vtrum cetera nomina in codicem
				accepti et expensi digesta habes an non? <reg>si</reg> non, quo modo tabulas
				conficis? si etiam, quam ob rem, cum cetera nomina in ordinem referebas, hoc nomen
				triennio amplius, quod erat in primis magnum, in adversariis relinquebas?
					<reg>nolebas</reg> sciri debere tibi Roscium; cur scribebas? <reg>rogatus</reg>
				eras ne referres; cur in adversariis scriptum habebas? 
				<milestone unit="Para"/><reg>sed</reg> haec quamquam firma esse video, tamen ipse mihi satis facere non
				possum, nisi a C. Fannio ipso testimonium sumo hanc pecuniam ei non deberi. Magnum
				est quod conor, difficile est quod polliceor; nisi eundem et adversarium et testem
				habuerit Roscius, nolo vincat.</p></div><milestone n="4" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="10"><p><reg>pecunia</reg> tibi debebatur certa, quae nunc petitur per
				iudicem, in qua legitimae partis sponsio facta est. <reg>hic</reg> tu si amplius HS
				nummo petisti, quam tibi debitum est, causam perdidisti, propterea quod aliud est
				iudicium, aliud est arbitrium. <reg>iudicium</reg> est pecuniae certae, arbitrium
				incertae; ad iudicium hoc modo venimus ut totam litem aut obtineamus aut amittamus;
				ad arbitrium hoc animo adimus ut neque nihil neque tantum quantum postulavimus
				consequamur. <reg>ei</reg> rei ipsa verba formulae testimonio sunt.</p></div></div></body></text></TEI>