<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="56"><p><reg>quem</reg> ad modum suam partem Roscius suo nomine
				condonare potuit Flavio, ut eam tu non peteres, sic, cum exegit suam partem et tibi
				integram petitionem reliquit, tecum partiri non debet, nisi forte tu perverso more
				quod huius est ab alio extorquere non potes, huic eripere potes. <reg>perstat</reg>
				in sententia Saturius, quodcumque sibi petat socius, id societatis fieri.
					<reg>quod</reg> si ita est, qua, malum, stultitia fuit Roscius, qui ex iuris
				peritorum consilio et auctoritate restipularetur a Fannio diligenter ut eius quod
				exegisset a Flavio dimidiam partem sibi dissolveret, si quidem sine cautione et
				repromissione nihilo minus id Fannius societati, hoc est Roscio, debebat? <gap reason="lost"/>
				* * * * * * * * * </p></div></div></body></text></TEI>