<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><milestone unit="Para"/>'<reg>petisse</reg>,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et
				integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis
				factum esse contendo.' <reg>quo</reg> nihil captiosius neque indignius potest dici.
					<reg>quaero</reg> enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne.
					<reg>si</reg> non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non
				sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.</p></div></div></body></text></TEI>