' petisse ,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis factum esse contendo.' quo nihil captiosius neque indignius potest dici. quaero enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne. si non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.