<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><reg>falsum</reg>
				subornavit testem Roscius Cluvium! <reg>cur</reg> tam sero? cur cum altera pensio
				solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				dissolverat. <reg>deinde</reg>, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur
				potius HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> quam <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> data dixit Fannio <add>a</add> Flavio, cum ex
				restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? <reg>iam</reg> intellegis, C. Piso,
				sibi soli, societati nihil Roscium petisse. <reg>hoc</reg> quoniam sentit Saturius
				esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et
				insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.</p></div></div></body></text></TEI>