<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="51"><p><reg>falsum</reg>
				subornavit testem Roscius Cluvium! <reg>cur</reg> tam sero? cur cum altera pensio
				solvenda esset, non tum cum prima? nam iam antea HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>
				dissolverat. <reg>deinde</reg>, si iam persuasum erat Cluvio ut mentiretur, cur
				potius HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> quam <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> data dixit Fannio <add>a</add> Flavio, cum ex
				restipulatione pars eius dimidia Rosci esset? <reg>iam</reg> intellegis, C. Piso,
				sibi soli, societati nihil Roscium petisse. <reg>hoc</reg> quoniam sentit Saturius
				esse apertum, resistere et repugnare contra veritatem non audet, aliud fraudis et
				insidiarum in eodem vestigio deverticulum reperit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="52"><p><milestone unit="Para"/>'<reg>petisse</reg>,' inquit, 'suam partem Roscium a Flavio confiteor, vacuam et
				integram reliquisse Fanni concedo; sed, quod sibi exegit, id commune societatis
				factum esse contendo.' <reg>quo</reg> nihil captiosius neque indignius potest dici.
					<reg>quaero</reg> enim potueritne Roscius ex societate suam partem petere necne.
					<reg>si</reg> non potuit, quem ad modum abstulit? si potuit, quem ad modum non
				sibi exegit? nam quod sibi petitur, certe alteri non exigitur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="53"><p><reg>an</reg> ita est: si quod universae societatis fuisset
				petisset, quod tum redactum esset aequaliter omnes partirentur; nunc cum petierit
				quod suae partis esset, non quod tum abstulit soli sibi exegit? <milestone n="18" unit="chapter"/>
				<reg>quid</reg> interest inter eum qui per se litigat et eum qui cognitor est datus?
					<reg>qui</reg> per se litem contestatur, sibi soli petit, alteri nemo potest,
				nisi qui cognitor est factus. <reg>itane</reg> vero? cognitor si fuisset tuus, quod
				vicisset iudicio, ferres tuum; <add>cum</add> suo nomine petiit, quod abstulit, tibi
				non sibi exegit?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="54"><p><reg>quod</reg> si quisquam
				petere potest alteri qui cognitor non est factus, quaero, quid ita, cum Panurgus
				esset interfectus et lis contestata cum Flavio damni iniuria esset, tu in eam litem
				cognitor Rosci sis factus, cum praesertim ex tua oratione quodcumque tibi peteres
				huic peteres, quodcumque tibi exigeres, id in societatem recideret. <reg>quod</reg>
				si ad Roscium nihil perveniret quod tu a Flavio abstulisses, nisi te in suam litem
				dedisset cognitorem, ad te pervenire nihil debet quod Roscius pro sua parte exegit,
				quoniam tuus cognitor non est factus.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="55"><p><reg>quid</reg> enim huic rei respondere poteris, Fanni? Cum de sua parte
				Roscius transegit cum Flavio, actionem tibi tuam reliquit an non? <reg>si</reg> non
				reliquit, quem ad modum HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> ab eo postea exegisti? si
				reliquit, quid ab hoc petis quod per te persequi et petere debes?
					<reg>simillima</reg> enim et maxime gemina societas hereditatis est; quem ad
				modum socius in societate habet partem, sic heres in hereditate habet partem. Vt
				heres sibi soli non coheredibus petit, sic socius sibi soli non sociis petit; et
				quem ad modum uterque pro sua parte petit, sic pro sua parte dissolvit, heres ex ea
				parte qua hereditatem adiit, socius ex ea qua societatem coiit.</p></div></div></body></text></TEI>