<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>pro</reg> deum hominumque
				fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet,
				aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix
				me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes
				et impetrare posses. <reg>quod</reg> cum est veritate falsum, tum ratione quoque est
				incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos
				temporis causa esse fingo.</p></div></div></body></text></TEI>