<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>quid</reg> deinde? <reg>postea</reg> quam se praeclare
				confirmavit, venit ad Cluvium. <reg>quem</reg> hominem? levem? <reg>immo</reg>
				gravissimum. <reg>mobilem</reg>? <reg>immo</reg> constantissimum.
					<reg>familiarem</reg>? <reg>immo</reg> alienissimum. <reg>hunc</reg> postea quam
				salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris
				optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse
				qui nihil transegit; dic HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> dedisse qui assem nullum
				dedit.' <reg>quid</reg> ille respondit? '<reg>ego</reg> vero cupide et libenter
				mentiar tua causa, et, si quando me peierare <add>vis</add>, ut paululum tu compendi
				facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me
				venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.' </p></div></div></body></text></TEI>