quid deinde? postea quam se praeclare confirmavit, venit ad Cluvium. quem hominem? levem? immo gravissimum. mobilem ? immo constantissimum. familiarem ? immo alienissimum. hunc postea quam salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse qui nihil transegit; dic HS ccciↄↄↄ dedisse qui assem nullum dedit.' quid ille respondit? ' ego vero cupide et libenter mentiar tua causa, et, si quando me peierare vis , ut paululum tu compendi facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.'