<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="48"><milestone unit="Para"/><p><reg>dic</reg> nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum!
					<reg>mentitus</reg> est Cluvius? <reg>ipsa</reg> mihi veritas manum iniecit et
				paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum
				mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. <reg>hoc</reg>
				initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>,
				petam a C. Cluvio, equite <add>Romano</add>, ornatissimo homine, ut mea causa
				mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' <reg>est</reg> hoc
				principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.</p></div></div></body></text></TEI>