dic nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum! mentitus est Cluvius? ipsa mihi veritas manum iniecit et paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. hoc initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS iↄↄↄ , petam a C. Cluvio, equite Romano , ornatissimo homine, ut mea causa mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS ccciↄↄↄ a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' est hoc principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.