<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>at</reg> ego hoc ex contrario contendo: levior esset
				auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus.
					<reg>tum</reg> enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re
				iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et
				constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.</p></div></div></body></text></TEI>