<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><milestone unit="Para"/>'<reg>dicit</reg> enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' <reg>si</reg> diceret
				iuratus, crederes? <reg>at</reg> quid interest inter periurum et mendacem?
					<reg>qui</reg> mentiri solet, peierare consuevit. <reg>quem</reg> ego ut
				mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. <reg>nam</reg> qui
				semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium
				perduci consuevit. <reg>quis</reg> enim deprecatione deorum, non conscientiae fide
				commovetur? <reg>propterea</reg>, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem
				mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum
				comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di
				immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.</p></div></div></body></text></TEI>