<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="46"><p><milestone unit="Para"/>'<reg>dicit</reg> enim,' inquit, 'iniuratus Luscio et Manilio.' <reg>si</reg> diceret
				iuratus, crederes? <reg>at</reg> quid interest inter periurum et mendacem?
					<reg>qui</reg> mentiri solet, peierare consuevit. <reg>quem</reg> ego ut
				mentiatur inducere possum, ut peieret exorare facile potero. <reg>nam</reg> qui
				semel a veritate deflexit, hic non maiore religione ad periurium quam ad mendacium
				perduci consuevit. <reg>quis</reg> enim deprecatione deorum, non conscientiae fide
				commovetur? <reg>propterea</reg>, quae poena ab dis immortalibus periuro, haec eadem
				mendaci constituta est; non enim ex pactione verborum quibus ius iurandum
				comprehenditur, sed ex perfidia et malitia per quam insidiae tenduntur alicui, di
				immortales hominibus irasci et suscensere consuerunt.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="47"><p><reg>at</reg> ego hoc ex contrario contendo: levior esset
				auctoritas Cluvi, si diceret iuratus, quam nunc est, cum dicit iniuratus.
					<reg>tum</reg> enim forsitan improbis nimis cupidus videretur, qui qua de re
				iudex fuisset testis esset; nunc omnibus non iniquis necesse est castissimus et
				constantissimus esse videatur, qui id quod scit familiaribus suis dicit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="48"><milestone unit="Para"/><p><reg>dic</reg> nunc, si potes, si res, si causa patitur, Cluvium esse mentitum!
					<reg>mentitus</reg> est Cluvius? <reg>ipsa</reg> mihi veritas manum iniecit et
				paulisper consistere et commorari coegit. Vnde hoc totum ductum et conflatum
				mendacium est? Roscius est videlicet homo callidus et versutus. <reg>hoc</reg>
				initio cogitare coepit: 'quoniam Fannius a me petit HS <num n="50,000">iↄↄↄ</num>,
				petam a C. Cluvio, equite <add>Romano</add>, ornatissimo homine, ut mea causa
				mentiatur, dicat decisionem factam esse quae facta non est, HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> a Flavio data esse Fannio quae data non sunt.' <reg>est</reg> hoc
				principium improbi animi, miseri ingeni, nullius consili.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="49"><p><reg>quid</reg> deinde? <reg>postea</reg> quam se praeclare
				confirmavit, venit ad Cluvium. <reg>quem</reg> hominem? levem? <reg>immo</reg>
				gravissimum. <reg>mobilem</reg>? <reg>immo</reg> constantissimum.
					<reg>familiarem</reg>? <reg>immo</reg> alienissimum. <reg>hunc</reg> postea quam
				salutavit, rogare coepit blande et concinne scilicet: 'mentire mea causa, viris
				optimis, tuis familiaribus, praesentibus dic Flavium cum Fannio de Panurgo decidisse
				qui nihil transegit; dic HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> dedisse qui assem nullum
				dedit.' <reg>quid</reg> ille respondit? '<reg>ego</reg> vero cupide et libenter
				mentiar tua causa, et, si quando me peierare <add>vis</add>, ut paululum tu compendi
				facias, paratum fore scito; non fuit causa cur tantum laborem caperes et ad me
				venires; per nuntium hoc quod erat tam leve transigere potuisti.' </p></div><milestone n="17" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="50"><p><reg>pro</reg> deum hominumque
				fidem! hoc aut Roscius umquam a Cluvio petisset, si HS miliens in iudicium haberet,
				aut Cluvius Roscio petenti concessisset, si universae praedae particeps esset? vix
				me dius fidius tu, Fanni, a Ballione aut aliquo eius simili hoc et postulare auderes
				et impetrare posses. <reg>quod</reg> cum est veritate falsum, tum ratione quoque est
				incredibile; obliviscor enim Roscium et Cluvium viros esse primarios; improbos
				temporis causa esse fingo.</p></div></div></body></text></TEI>