<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="45"><p><reg>tibi</reg> vero, Piso, diu
				deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an
				Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. <reg>reliquum</reg> est ut
				Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. <reg>quod</reg> si facit, qua
				impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi
				oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter
				fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere
				non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit? </p></div></div></body></text></TEI>