tibi vero, Piso, diu deliberandum et concoquendum est utrum potius Chaereae iniurato in sua lite, an Manilio et Luscio iuratis in alieno iudicio credas. reliquum est ut Cluvium falsum dixisse Luscio et Manilio contendat. quod si facit, qua impudentia est, eumne testem improbabit quem iudicem probarit? ei negabit credi oportere cui ipse crediderit? eius testis ad iudicem fidem infirmabit cuius propter fidem et religionem iudicis testis compararit? quem ego si ferrem iudicem, refugere non deberet, cum testem producam, reprehendere audebit?