<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="44"><p><reg>si</reg> iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi,
				responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? <reg>dic</reg>, aude; est tuae
				contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. <reg>quid</reg> exspectas quam mox
				ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura
				sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos?
					<reg>non</reg> faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis
				severissime fructum quem meruerunt retribuam. <reg>magis</reg> mea adulescentia
				indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam
				laudem. </p></div></div></body></text></TEI>