si iam tibi deliberatum est quibus abroges fidem iuris iurandi, responde. Manilio et Luscio negas esse credendum? dic , aude; est tuae contumaciae, adrogantiae vitaeque universae vox. quid exspectas quam mox ego Luscium et Manilium dicam ordine esse senatores, aetate grandis natu, natura sanctos et religiosos, copiis rei familiaris locupletis et pecuniosos? non faciam; nihil mihi detraham, cum illis exactae aetatis severissime fructum quem meruerunt retribuam. magis mea adulescentia indiget illorum bona existimatione quam illorum severissima senectus desiderat meam laudem.