<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="43"><p><reg>nega</reg>, nega nunc equiti Romano, homini honesto, iudici tuo credi
				oportere! <reg>circumspicit</reg>, aestuat, negat nos Cluvi testimonium recitaturos.
					<reg>recitabimus</reg>. <reg>erras</reg>; inani et tenui spe te consolaris.
					<reg>recita</reg> testimonium T. Manili et C. Lusci Ocreae, duorum senatorum,
				hominum ornatissimorum qui ex Cluvio audierunt. <add><quote><reg>testimonium</reg>
						T. Manili et C. Lvsci Ocreae.</quote></add> Vtrum dicis Luscio et Manilio,
				an etiam Cluvio non esse credendum? <reg>planius</reg> atque apertius dicam.
					<milestone n="15" unit="chapter"/> Vtrum Luscius et Manilius nihil de HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> ex Cluvio audierunt, an Cluvius falsum Luscio et
				Manilio dixit? <reg>hoc</reg> ego loco soluto et quieto sum animo et quorsom recidat
				responsum tuum non magno opere laboro; firmissimis enim et sanctissimis testimoniis
				virorum optimorum causa Rosci communita est.</p></div></div></body></text></TEI>