<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="42"><p><reg>venerat</reg>, ut opinor, haec res in
				iudicium. <reg>certe</reg>. <reg>quis</reg> erat petitor? Fannius. <reg>quis</reg>
				reus? Flavius. <reg>quis</reg> iudex? Cluvius. <reg>ex</reg> his unus mihi testis
				est producendus qui pecuniam datam dicat. <reg>quis</reg> est ex his gravissimus?
				Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. <reg>quem</reg> igitur
				ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam
				testimonium dicet. <reg>reum</reg>? Flavius est. <reg>is</reg> iam pridem est
				mortuus; si viveret, verba eius audiretis. <reg>iudicem</reg>? Cluvius est.
					<reg>quid</reg> is dicit? HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> Panurgi nomine
				Flavium Fannio dissolvisse. <reg>quem</reg> tu si ex censu spectas, eques Romanus
				est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex
				veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.</p></div></div></body></text></TEI>