venerat , ut opinor, haec res in iudicium. certe . quis erat petitor? Fannius. quis reus? Flavius. quis iudex? Cluvius. ex his unus mihi testis est producendus qui pecuniam datam dicat. quis est ex his gravissimus? Sine controversia qui omnium iudicio comprobatus est iudex. quem igitur ex his tribus a me testem exspectabis? petitorem? Fannius est; contra se numquam testimonium dicet. reum ? Flavius est. is iam pridem est mortuus; si viveret, verba eius audiretis. iudicem ? Cluvius est. quid is dicit? HS ccciↄↄↄ Panurgi nomine Flavium Fannio dissolvisse. quem tu si ex censu spectas, eques Romanus est, si ex vita, homo clarissimus est, si ex fide, iudicem sumpsisti, si ex veritate, id quod scire potuit et debuit dixit.