<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>at</reg> enim forsitan hoc tibi veniat in mentem,
				repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed
				omnino exegisse nihil. <reg>quid</reg> tum? <reg>non</reg> exitum exactionis, sed
				initium repromissionis spectare debes. <reg>neque</reg>, si ille id exsequendum
					<add>non iudicavit</add>, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non
				societatis litis redemisse. <reg>quid</reg> si tandem planum facio post decisionem
				veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius
				inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit? </p></div></div></body></text></TEI>