at enim forsitan hoc tibi veniat in mentem, repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed omnino exegisse nihil. quid tum? non exitum exactionis, sed initium repromissionis spectare debes. neque , si ille id exsequendum non iudicavit , non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non societatis litis redemisse. quid si tandem planum facio post decisionem veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS ccciↄↄↄ Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit?