<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>quid</reg> tu
				auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur
				quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne
				quod debuit dissolvit? <reg>cur</reg> in re tam vetere, in negotio iam confecto, in
				societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius
				restipulationis scriptor, testis arbiterque? <reg>tu</reg>, Piso; tu enim Q. Roscium
				pro opera <add>ac</add> labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset,
				rogasti ut Fannio daret HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> hac condicione ut, si quid
				ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. <reg>satisne</reg>
				ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? </p></div></div></body></text></TEI>