quid tu auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne quod debuit dissolvit? cur in re tam vetere, in negotio iam confecto, in societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius restipulationis scriptor, testis arbiterque? tu , Piso; tu enim Q. Roscium pro opera ac labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset, rogasti ut Fannio daret HS ccciↄↄↄ hac condicione ut, si quid ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. satisne ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse?