<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>est</reg> hoc primum et ex condicione
				iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego
				pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa
				haberem. <milestone n="13" unit="chapter"/>
			<milestone unit="Para"/><reg>et</reg> ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam,
				Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. <reg>criminatio</reg> tua quae
				est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. <reg>quo</reg> tempore?
					<reg>abhinc</reg> annis <num>xv</num>. <reg>defensio</reg> mea quae est? Roscium
				pro sua parte cum Flavio transegisse. <reg>repromittis</reg> tu abhinc triennium
				Roscio. <reg>quid</reg>? recita istam restipulationem clarius. <reg>attende</reg>,
				quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra
				se cogo dicere. <reg>quid</reg> enim restipulatio clamat? <quote>qvod a flavio
					abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo.</quote>
				<reg>tua</reg> vox est, Fanni.</p></div></div></body></text></TEI>