est hoc primum et ex condicione iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa haberem. et ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam, Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. criminatio tua quae est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. quo tempore? abhinc annis xv . defensio mea quae est? Roscium pro sua parte cum Flavio transegisse. repromittis tu abhinc triennium Roscio. quid ? recita istam restipulationem clarius. attende , quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra se cogo dicere. quid enim restipulatio clamat? qvod a flavio abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo. tua vox est, Fanni.