<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="36"><p><reg>cur</reg> igitur decidit et non restipulatur neminem
				amplius petiturum? cur de fundo decedit et iudicio non absolvitur? cur tam imperite
				facit ut nec Roscium stipulatione adliget neque a Fannio iudicio se absolvat?</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="37"><p><reg>est</reg> hoc primum et ex condicione
				iuris et ex consuetudine cautionis firmissimum et gravissimum argumentum, quod ego
				pluribus verbis amplecterer, si non alia certiora et clariora testimonia in causa
				haberem. <milestone n="13" unit="chapter"/>
			<milestone unit="Para"/><reg>et</reg> ne forte me hoc frustra pollicitum esse praedices, te, te inquam,
				Fanni, ab tuis subselliis contra te testem suscitabo. <reg>criminatio</reg> tua quae
				est? Roscium cum Flavio pro societate decidisse. <reg>quo</reg> tempore?
					<reg>abhinc</reg> annis <num>xv</num>. <reg>defensio</reg> mea quae est? Roscium
				pro sua parte cum Flavio transegisse. <reg>repromittis</reg> tu abhinc triennium
				Roscio. <reg>quid</reg>? recita istam restipulationem clarius. <reg>attende</reg>,
				quaeso, Piso; Fannium invitum et huc atque illuc tergiversantem testimonium contra
				se cogo dicere. <reg>quid</reg> enim restipulatio clamat? <quote>qvod a flavio
					abstvlero, partem dimidiam inde roscio me solvtvrvm spondeo.</quote>
				<reg>tua</reg> vox est, Fanni.</p></div><div type="textpart" subtype="section" n="38"><p><reg>quid</reg> tu
				auferre potes a Flavio, si Flavius nihil debet? quid hic porro nunc restipulatur
				quod iam pridem ipse exegit? quod vero Flavius tibi daturus est, qui Roscio omne
				quod debuit dissolvit? <reg>cur</reg> in re tam vetere, in negotio iam confecto, in
				societate dissoluta nova haec restipulatio interponitur? quis est huius
				restipulationis scriptor, testis arbiterque? <reg>tu</reg>, Piso; tu enim Q. Roscium
				pro opera <add>ac</add> labore, quod cognitor fuisset, quod vadimonia obisset,
				rogasti ut Fannio daret HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> hac condicione ut, si quid
				ille exegisset a Flavio, partem eius dimidiam Roscio dissolveret. <reg>satisne</reg>
				ipsa restipulatio dicere tibi videtur aperte Roscium pro se decidisse? </p></div><div type="textpart" subtype="section" n="39"><p><reg>at</reg> enim forsitan hoc tibi veniat in mentem,
				repromisisse Fannium Roscio, si quid a Flavio exegisset, eius partem dimidiam, sed
				omnino exegisse nihil. <reg>quid</reg> tum? <reg>non</reg> exitum exactionis, sed
				initium repromissionis spectare debes. <reg>neque</reg>, si ille id exsequendum
					<add>non iudicavit</add>, non, quod in se fuit, iudicavit Roscium suas, non
				societatis litis redemisse. <reg>quid</reg> si tandem planum facio post decisionem
				veterem Rosci, post repromissionem recentem hanc Fanni HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> Fannium a. Q. Flavio Panurgi nomine abstulisse? tamen diutius
				inludere viri optimi existimationi, Q. Rosci, audebit? </p></div><milestone n="14" unit="chapter"/><div type="textpart" subtype="section" n="40"><p><milestone unit="Para"/>Paulo ante quaerebam, id quod vehementer ad rem pertinebat, qua de causa Flavius, cum
				de tota lite faceret pactionem, neque satis acciperet a Roscio neque iudicio
				absolveretur a Fannio; nunc vero, id quod mirum et incredibile est, requiro:
					<reg>quam</reg> ob rem, cum de tota re decidisset cum Roscio, HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> separatim Fannio dissolvit? <reg>hoc</reg> loco,
				Saturi, quid pares respondere scire cupio; utrum omnino Fannium <add>a</add> Flavio
				HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num> non abstulisse an alio nomine et alia de causa
				abstulisse.</p></div></div></body></text></TEI>