<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="34"><p><reg>verum</reg> tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te
				molestia et cura liberabo. <reg>praeclare</reg> suum negotium gessit Roscius, fundum
				fructuosissimum abstulit; quid ad te? <reg>tuam</reg> partem dimidiam, quem ad modum
				vis, decide. <reg>vertit</reg> hic rationem et id quod probare non potest fingere
				conatur. '<reg>de</reg> tota re,' inquit, 'decidisti.' 
			<milestone unit="Para"/><reg>ergo</reg> huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte
				an de tota societate fecerit pactionem. <reg>nam</reg> ego Roscium, </p></div></div></body></text></TEI>