verum tamen, quoniam natura tam malivolus es, numquam ista te molestia et cura liberabo. praeclare suum negotium gessit Roscius, fundum fructuosissimum abstulit; quid ad te? tuam partem dimidiam, quem ad modum vis, decide. vertit hic rationem et id quod probare non potest fingere conatur. ' de tota re,' inquit, 'decidisti.' ergo huc universa causa deducitur, utrum Roscius cum Flavio de sua parte an de tota societate fecerit pactionem. nam ego Roscium,