<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="33"><p><reg>sed</reg> hanc decisionem
				Rosci oratione et opinione augere licet, re et veritate mediocrem et tenuem esse
				invenietis. <reg>accepit</reg> enim agrum temporibus eis cum iacerent pretia
				praediorum; qui ager neque villam habuit neque ex ulla parte fuit cultus; qui nunc
				multo pluris est quam tunc fuit. <reg>neque</reg> id est mirum. <reg>tum</reg> enim
				propter rei publicae calamitates omnium possessiones erant incertae, nunc deum
				immortalium benignitate omnium fortunae sunt certae; tum erat ager incultus sine
				tecto, nunc est cultissimus cum optima villa.</p></div></div></body></text></TEI>