quae deinde sunt consecuta? 'Panurgum,' inquit, 'hunc servum communem, Q. Flavius Tarquiniensis quidam interfecit. in hanc rem,' inquit, 'me cognitorem dedisti. lite contestata, iudicio damni iniuria constituto tu sine me cum Flavio decidisti.' Vtrum pro dimidia parte an pro re tota? planius dicam: utrum pro me an et pro me et pro te? pro me; potui exemplo multorum; licitum est; iure fecerunt multi; nihil in ea re tibi iniuriae feci. pete tu tuum, exige et aufer quod debetur; suam quisque partem iuris possideat et persequatur.—' at enim tu tuum negotium gessisti bene.'— gere et tu tuum bene.—'Magno tu tuam dimidiam partem decidisti.'—Magno et tu tuam partem decide. —'HS Q. tu abstulisti.'— sit ita hoc, vero HS Q. tu aufer.