<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="31"><p><reg>quae</reg> res extulit eum? Vna commendatio huius; qui tamen Panurgum
				illum, non solum ut Rosci discipulus fuisse diceretur domum recepit, sed etiam summo
				cum labore, stomacho miseriaque erudivit. <reg>nam</reg> quo quisque est sollertior
				et ingeniosior, hoc docet iracundius et laboriosius; quod enim ipse celeriter
				arripuit, id cum tarde percipi videt, discruciatur. Paulo longius oratio mea
				provecta est hac de causa ut condicionem societatis diligenter cognosceretis.</p></div></div></body></text></TEI>