<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="30"><p><reg>quid</reg> sciret ille perpauci animadvertebant, ubi didicisset omnes
				quaerebant; nihil ab hoc pravum et perversum produci posse arbitrabantur.
					<reg>si</reg> veniret ab Statilio, tametsi artificio Roscium superaret, aspicere
				nemo posset; nemo enim, sicut ex improbo patre probum filium nasci, sic a pessimo
				histrione bonum comoedum fieri posse existimaret. <reg>quia</reg> veniebat a Roscio,
				plus etiam scire quam sciebat videbatur. <milestone n="11" unit="chapter"/>
				<reg>quod</reg> item nuper in Erote comoedo usu venit; qui postea quam e scaena non
				modo sibilis sed etiam convicio explodebatur, sicut in aram confugit in huius domum,
				disciplinam, patrocinium, nomen: itaque perbrevi tempore qui ne in novissimis quidem
				erat histrionibus ad primos pervenit comoedos.</p></div></div></body></text></TEI>