<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="29"><p>O societatem captiosam
				et indignam, ubi alter HS ∞, alter <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num> quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste
				pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num> ex disciplina et artificio promebat <add>Roscius</add>.
					<reg>quam</reg> enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum
				in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! <reg>qui</reg> diligebant
				hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen
				audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. <reg>sic</reg> est volgus; ex
				veritate pauca, ex opinione multa aestimat.</p></div></div></body></text></TEI>