O societatem captiosam et indignam, ubi alter HS ∞, alter ccciↄↄↄ iↄↄↄ quod sit in societatem adfert! nisi idcirco moleste pateris quod HS ∞ tu ex arca proferebas, HS ccciↄↄↄ iↄↄↄ ex disciplina et artificio promebat Roscius . quam enim spem et exspectationem, quod studium et quem favorem secum in scaenam attulit Panurgus, quod Rosci fuit discipulus! qui diligebant hunc, illi favebant, qui admirabantur hunc, illum probabant, qui denique huius nomen audierant, illum eruditum et perfectum existimabant. sic est volgus; ex veritate pauca, ex opinione multa aestimat.