<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="28"><p><reg>quoniam</reg> ille hic constitit paulisper, mihi
				quoque necesse est paulum commorari. Panurgum tu, Saturi, proprium Fanni dicis
				fuisse. <reg>at</reg> ego totum Rosci fuisse contendo. <reg>quid</reg> erat enim
				Fanni? <reg>corpus</reg>. <reg>quid</reg> Rosci? <reg>disciplina</reg>.
					<reg>facies</reg> non erat, ars erat pretiosa. <reg>ex</reg> qua parte erat
				Fanni, non erat HS ∞, ex qua parte erat Rosci, amplius erat HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num>; nemo enim illum ex trunco corporis spectabat sed ex
				artificio comico aestimabat; nam illa membra merere per se non amplius poterant
				duodecim aeris, disciplina quae erat ab hoc tradita locabat se non minus HS <num n="100,000">ccciↄↄↄ</num>
				<num n="50,000">iↄↄↄ</num>. </p></div></div></body></text></TEI>