<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi003.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="section" n="26"><p>si habes, cur non nominas? <reg>dic</reg> nunc Roscium abs te
				petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! <reg>non</reg> petiit. <reg>dic</reg>
				pactionem fecisse ut absolveretur! <reg>non</reg> pepigit. <reg>quaere</reg> qua re
				sit absolutus! <reg>quod</reg> erat summa innocentia et integritate. <reg>quid</reg>
				enim factum est? <reg>venisti</reg> domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere
				commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti,
				debere tibi ex societate nihil clamitasti. <reg>iudici</reg> hic denuntiavit;
				absolutus est. <reg>tamen</reg> fraudis ac furti mentionem facere audes?
					<reg>perstat</reg> in impudentia. '<reg>pactionem</reg> enim,' inquit, 'mecum
				fecerat.' <reg>idcirco</reg> videlicet ne condemnaretur. <reg>quid</reg> erat causae
				cur metueret ne condemnaretur?—<reg>res</reg> erat manifesta, furtum erat apertum.</p></div></div></body></text></TEI>