si habes, cur non nominas? dic nunc Roscium abs te petisse ut familiarem suum sumeres arbitrum! non petiit. dic pactionem fecisse ut absolveretur! non pepigit. quaere qua re sit absolutus! quod erat summa innocentia et integritate. quid enim factum est? venisti domum ultro Rosci, satis fecisti; quod temere commisisti, in iudicium ut denuntiares, rogasti ut ignosceret; te adfuturum negasti, debere tibi ex societate nihil clamitasti. iudici hic denuntiavit; absolutus est. tamen fraudis ac furti mentionem facere audes? perstat in impudentia. ' pactionem enim,' inquit, 'mecum fecerat.' idcirco videlicet ne condemnaretur. quid erat causae cur metueret ne condemnaretur?— res erat manifesta, furtum erat apertum.